# In Psalterium Expositio 3.50.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Psalm 150. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.50.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.50.5

Vers. 3. Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara. Hic instrumenta musica significabili modo ad aliquid ponuntur in ordinem, ut tuba concrepet Regi, psalterium canat Deo, cithara cum reliquis Sponso. Ista enim ibi non esse manifestum est, sed haec omnia mysticis allusionibus ad Christum Dominum constat esse referenda. Tuba est corneis partibus adunatis, aut aliquo metallo productus tubulus, a patulo circulo inchoans, et desinens in angusto foramine. Haec spiritu retracto completa, terribili personatione dilatatur, quae aut bellorum temporibus sumitur, aut regiis adventibus apparatur. Psalterium vero est in modum citharae conversa positio. Buccas enim quasdam sonoras ligni gestat in capite: ubi ab imo venientes, chordarum sonos in altum rapit, et gratissima, quantum dicitur, modulatione respondet. Cithara enim ligni quodam ventre inferius constituto, a summo chordarum filis venientibus sonos recipit, atque in unam gratiam jucunditatis emittit. Quae omnia humanis actibus comparata, figuraliter ibi dicuntur laudes Domini personare.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
