Latin
Part 3, Psalm 150
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.50.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis et organo. Isti quoque versus (sicut dictum est) usque ad finem ad hymnos pertinent nuptiales. Tympanum est quasi duobus modiis solis capitibus convenientibus supra eos tensi corii sonora resultatio, quod musici disciplinabili mensura percutientes, geminata resonatione modulantur. Chorus est plurimarum vocum ad suavitatis modum temperata collectio. Sequitur, laudate eum in chordis et organo. Quoniam praeter psalmum et citharam (ut quidam dicunt) alia inveniri poterant, quae chordarum tensionibus personarent, generaliter chordas posuit; ut omne ipsum instrumentum musicum Domini laudibus deputaret. Organum itaque est quasi turris quaedam diversis fistulis fabricata, quibus flatu follium vox copiosissima destinatur; el ut eam modulatio decora componat, linguis quibusdam ligneis ab interiore parte construitur, quas disciplinabiliter magistrorum digiti reprimentes, grandisonam efficiunt et suavissimam cantilenam.