Latin
3.50.8.1 to 3.50.8.22
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.50.8.1-22
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio Psalmorum. Explicitus est decorus et mirabilis ordo Psalmorum, numero quidem mystico terminatus, sed sacris virtutibus infinitus; solummodo illi ad dimensum cognitus, qui arenam maris, pluviarum guttas, creaturarum omnium naturas dinumerabili quantitate complectitur. Sed quamvis a nobis ex toto comprehendi non possit, tamen utiliter quaeritur, quia perscrutatus semper copiosior invenitur. Quanta enim adhuc hinc nova dicenda sunt, quantorum fidelium ingenia usque ad finem saeculi curiosa sedulitate laborabunt. Sed tamen ista veritas tunc plenissime dignoscenda est, quando ipse Dominus contemplationem suam praestare dignabitur. Hic autem totus ordo Psalmorum, quantum humanum ingenium vestigare praevaluit, duplici mysterio noscitur esse decursus. Primum, sicut auctoritate Patrum dictum est, Novi et Veteris Testamenti sacramenta complectitur. Septem quippe decades referuntur ad sabbatum, quod ad primam illam pertinet sine dubitatione culturam. Octo vero nostro tempori deputantur, qui resurrectionem Domini die octava pia devotione veneramur. Secundo quoque, Domino largiente prospeximus, quod centum quinquaginta diebus superducto diluvio criminibus suis terra diluta est. Sic Psalmorum spiritualis abyssus peccatis inquinata corda mortalium usque ad judicii tempus perpetua emundatione purificat; et fit nobis ex ipso salutare diluvium, quod nostrum sensum delictis sordidum reddit ablutum. Quid enim in isto coelesti armario Scripturarum divinarum invenire non possis? Genesim quaeras, hic quemadmodum fuerit mundus fabricatus exponitur. Prophetam dicas, quis de incarnatione Domini tanta locutus est? Evangelium cupias, passionem et resurrectionem Christi Domini innumeris locis evidenter ostendit. Apostolum velis, audi doctorem, audi miserentem, qui et futura judicia propter correctiones praedicat, et pro peccatoribus frequenter exorat. Et ne longius differam, quidquid in coelo, in terra, in mari, vel apud inferos agitur, si cautissime legas, omnia suis locis posita competenter agnoscis. Testis est Athanasii episcopi sermo magnificus (Tom. I, ephi, ad Marcellinum, pag. 959), qui virtutes Psalmorum indagabili veritate discutiens, omnia illic esse probat, quaecunque sanctae Scripturae ambitu continentur.