# In Psalterium Expositio 3.6.367.154-184

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 3.6.367.154 to 3.6.367.184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.154

A., B., F., observare] noscuntur. Haec enim duo metalla pro fortitudine delictorum videntur adhibita. Sed ista hominum viribus desperata virtus divina confregit, quando periclitantes adventus sui lumine miserata respexit. Vers. 17. Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter injustitias enim suas humiliati sunt. Quamvis omnia Dominus majestatis suae praesentia complere videatur, tamen sic a peccatoribus longinquus redditur, ut non ei fiant proximi, nisi quando ad eum ipsius miseratione venerint compuncti. Sed quantum noceat ista desertio, patenter exponitur; dicit enim, propter injustitias suas humiliatos; non illa humilitate vitali: alia est enim illa humilitas quae erigit, non ista quae dejicit. Humiliatur quippe in interitum, qui ad illam non meruerit pervenire medicinam. Vers. 18. Omnem escam abominata est anima eorum, et appropiaverunt |mss. A., B., appropinquaverunt] usque ad portas mortis. Quantum ad litteram pertinet, languentium consuetudo describitur, qui per fastidia cibi, discrimen incurrere probantur exitii. Sed hic spiritalem escam, id est legem Domini et salutaria praecepta potius debemus advertere, unde fidelis anima vivit, et copia superna reficitur: de qua impiorum mens exitiosa fame jejuna est, dum aegrotante anima bonarum rerum noscitur sustinere penuriam. Gravis morbus et exsecranda calamitas, divinae legis appetentiam non habere; nam unde possit vivere, si suam vitam coeperit non amare? Hinc factum est ut ad illa claustra mortifera venirent [ms. G. et ed., veniretur]; quae ideo non sunt ingressi, quoniam erant Domini miseratione liberandi. Vers. 19. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Istum versum constat esse repetitum, quoniam in simili causa unam decuit esse sententiam. Vers. 20. Misit verbum suum et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. Hic agnoscimus qualis languor sit spirituales delicias fastidire, ut sola coelestis Medici praesentia tale potuisset periculum aegritudinis amputare.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
