# In Psalterium Expositio 3.6.367.18-43

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 3.6.367.18 to 3.6.367.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.18

Illud autem considerandum est, quod praedictae partes similibus versibus inchoare noscuntur. Quod genus carminis a magistris saecularibus intercalare vocitatur: ubi adeo repetitio crebra geminatur, ut necessaria commonitio frequenti repetitione dulcescat. Expositio psalmi. Vers. 1. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Praevidens propheta populum Christianum adventu Domini gratiam percepturum: ne securitate tanti beneficii aliqua negligentia lentaretur, commonet eum et prodere peccata sua, et laudes Domini personare: quia hoc verbum, confiteri, ad utrumque diximus pertinere. Ille enim praeconia Domini salutariter assumit, qui prius eum delictorum suorum confessione placaverit. Subsequitur etiam, quoniam bonus, ut peccatoribus sit confidentia post satisfactionem pio Domino supplicare. In saeculum vero hic, significat in aeternum: quia nullum tempus est quod ab ejus misericordia reperiatur exceptum. Nam et hic consuevit parcere, et ibi fidelibus dignabitur aeterna praemia condonare. Ita fit ut semper bonus supplicibus suis, semper misericors approbetur; nam et cum judicat bonus est, quia justitia bona est. Vers. 2. Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici. Dicant utique Alleluia, quod titulus ait, et se jucundis exsultationibus consolentur qui ad Domini gratiam venire meruerunt. Significat autem specialiter populos gentium, qui sanguine Domini redempti, et de potestate diaboli ipsius miseratione sublati sunt. Tanta enim duritia rigens atque stupida manus illius fuit, ut nisifuso sacro sanguine laxari nullo tempore potuisset. Nam ad eos pertinere quod dicitur, sequentia declarant. Vers. 3. De regionibus congregavit eos: a solis ortuet occasu, ab aquilone et mari. Per figuram periphrasim, quae Latine dicitur per circuitum, exponit diabolicae dexterae quae fuerit potestas in toto orbe diffusa; ut beneficium sanctae incarnationis hominibusinnotescat, quae et auctorem perniciosum majestatis suae potentia religavit, et vincto vasa mortis eripuit. Dixit prius, De regionibus.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
