# In Psalterium Expositio 3.6.367.213-243

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 3.6.367.213 to 3.6.367.243. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.213

Illa enim celerius acquiescimus credere, quae doctores videmus fixa et grata mente praedicare. Vers. 23. Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis. Cum dicit, descendunt mare, significat sacerdotes qui saeculi istius procellosa descendunt. Nam cum dicit, descendunt, ostendit inferiora loca esse saeculi, ad quae descendi posse testatur. In navibus autem (ut saepe diximus) Ecclesias significat, quae ligno crucis mundi istius tempestates enavigant. Sic enim mare descenditur atque transitur, si tutissimis navibus insideatur, ubi gubernator est Christus, ubi remiges apostoli, et sanctorum pontificum beata collectio. Sequitur, facientes operationem in aquis multis. Adhuc in eadem comparatione persistit. Sacerdotes sunt enim qui operantur in aquis multis, id est praedicant populis Christianis. Aquas enim multas, populos significare non dubium est, quando in Apocalypsi, quid essent aquae interroganti Joanni responsum est: Populi sunt (Apoc. XVII, 15). Quis autem verior potest esse intellectus, nisi quem tanta veritatis confirmat auctoritas? Vers. 24. Ipsi viderunt opera Domini, el mirabilia ejus in profundo. Ipsi praedicatores qui operas ejus spirituali intelligentia cognoverunt; ut mare Rubrum, baptismum; ut Jonae triduanam illam ferini ventris innoxiam habitationem sepulcrum Domini significare cognoscerent; et his similia, quae Scripturarum divinarum praefigurationibus agebantur. Eoque fit ut mirabilia ejus in profundo respiciant qui operas ejus spirituali aestimatione considerant. Vers. 25. Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus. Vers. 26. Ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat. Ne illi quos superius dixit operam Domini in profundo posse conspicere, aliqua elatione turgescerent, nunc eorum procellas et fluctus consequenter exponit. Dixit, et stetit spiritus procellae, significat quando Dominus tempestates tribulationum nostrarum pia miseratione suspendit: ne malis crescentibus obruamur, sed iterum nisi ipso protegente liberemur. Haec dilatio nobis fit majoris causa periculi.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
