# In Psalterium Expositio 3.6.367.305-335

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 3.6.367.305 to 3.6.367.335. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.305
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.6.367.305

Illa siquidem flumina, id est prophetae vel apostoli non credentibus Judaeis ad deserta gentium transierunt. Nam cum verba Dei contumax populus Hebraeorum spiritualiter nequaquam suscit ere voluisset, velut fons irriguus derivatus ad gentes omnes divinus sermo translatus est, et facti sunt uberrimi, qui prius siccati fuerant ariditate peccati. Mirabiliter autem dictum est, exitus aquarum in sitim, id est, ad gentes quae aquas coelestes sitienter haurirent, non ut Judaei exitiabili contempta respuerent. Vers. 34. Terram fructiferam in salsilaginem, a malitia inhabitantium in ea. Quia prius dixerat gentium evocationem, quae pertinet ad Christianos nunc dicit expulsionem Judaeorum, quae illis per superbiam provenisse declaratur. Terra enim erat fructifera, quando superna religione florebat; sed facta est salsilago, cum Domini praecepta contempsit. Humor enim salsus fructibus probatur adversus: quia ubicunque dominatus fuerit, gratiam fecunditatis intercipit. Sed quare illis contigerit causa subjuncta est: propter malitiam scilicet eorum qui terram illam fructiferam, Id est Domini tabernaculum subdolosis [ed., subdolis) mentibus habitare videbantur. Vers. 35. Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. Vers. 36. Et collocavit illic esurientes; et constituerunt civitatem habitationis. Iste versus ad populum pertinet Christianum, quorum siccitati sacri baptismatis data est unda salutaris. Stagna enim pro fontibus Ecclesiarum arbitror posita, a quibus suscepta aqua, quieto lacu retinetur, donec novae regenerationis dignitas impleatur. Stagna siquidem a stando dicta sunt. Terra enim sine aqua, incredula significat corda gentilium, quae rigata unda baptismatis, sancta praedicatione floruerunt. Sed in isto beneficio collocati sunt qui Domini munera gloriosa nimis aviditate complexi sunt. Civitas autem habitationis est Ecclesia catholica, in qua firmiter se constituunt qui supernis jussionibus obsequuntur. Vers. 37. Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas; et fecerunt fructum nativitatis. Vers. 38. Et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et jumenta eorum non sunt minorata.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
