Latin
3.6.367.336 to 3.6.367.364
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.6.367.336-364
Unproofread scanNot analysed yet
Seminant agros et plantant vineas, qui corpora sua mundatis sentibus peccatorum coelesti institutione purificant; ut fructus illos inveniant, qui Domino placere noscuntur. Felix labor, proventus mirabilis, sic operari ut Redemptor gentium placatus possit agnosci. Ager enim dictus est ab agendo, quod ibi diversa victus causa peragantur. Addidit, et fecerunt fructum nativitatis, et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis. Fructus a fruendo dicitur; et ideo qui fructum spiritualem faciunt, benedictione Domini perfruuntur: quos vero infecundos esse contigerit, absciduntur; sicut Evangelii illa ficulnea, quae luxuriantibus foliis sterilis videbatur in pomis. Multiplicati sunt autem, quando fideles benedicti sanctas operas [mss. A., B. ,opulentias] intulerunt, et gloriosiores facti sunt per Dei gratiam fecunditate meritorum. Sequitur, et jumenta eorum non sunt minorata. Jumenta simplices homines debemus accipere, fidei quidem probitate pollentes, sed nulla disertitudine gloriosos, meliores vita quam lingua: plurimum valentes, non sermone, sed corde, qualem Paulum legimus simplicem qui daemonibus imperavit. Tales ergo non sunt minores facti, qui magnam videntur Domini gratiam consecuti. Sic ista hominum duo genera habere sanctam testatur Ecclesiam. Vers. 39. Pauci facti sunt, et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore. Vers. 40. Et effusa est contentio super principes eorum: et seduxerunt eos vana eorum, et seduxit eos in invio, et non in via. In his duobus versibus illos describit qui haeretica pravitate decepti, Ecclesiam Domini derelinquunt; de quibus Joannes Apostolus dicit: A nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si essent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. II, 19). Isti ergo pauci sunt, quamvis multi sibi esse videantur; nam ad illam universalem Ecclesiam comparati, omnimodis probantur exigui. Hi vexati sunt a tribulatione malorum et dolore; vexati utique, quando eos diabolicae insidiae perculerunt. Necesse est enim hos dolor et tribulatio subsequatur, qui auctorem salutis reliquisse noscuntur.