Latin
3.6.367.44 to 3.6.367.70
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.6.367.44-70
Unproofread scanNot analysed yet
Et ne putares de paucis, provinciis congregatos, addidit, a solis ortu et occasu, ab aquilone ei mari. Cum tres cardines mundi designaverit, pro quarto, id est pro australi posuit mare: ab illa parte Oceanum volens intelligi, qui cunctam mundi marginem dicitur circumire. Similis est et illa descriptio in Genesi, ubi semini Abrahae universum orbem promittit, dicens: Leva ocutos tuos, et vide a loco in quo nunc tu es, ad aquilonem et austrum, et ad orientem et ad mare, quod est occasus (Gen. XIII, 14). Occasus enim dicitur, quasi horarum casus. Ita mare quod hic posuit pro austro, ibi pro occidente constat esse nominatum. Vocabulum siquidem istud pro qualibet parte mundi potest competenter aptari, quando universam terram circulo fertur suae pervagationis includere. Unde evidenter advertitur hanc generalem adunationem non de Judaeis dici, sed de Ecclesia catholica, quae ex toto orbe noscitur congregata. Vers. 4. Erraverunt in solitudine in siccitate, viam civitatis habitationis non invenerunt. Vers. 5. Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. Quamvis diversae gentes gauderent numerositate populorum, tamen in solitudine versabantur, cum nullos verissimos doctores, nullam Ecclesiam habere probarentur; quia superstitiosa gentilitas viam civitatis Domini, ubi habitare debuisset, necdum cum idolis sacrificaret, invenerat. Esurientes autem et sitientes curiosos hujus saeculi significat viros, qui veritatis semitas diversis opinionibus exquirebant. Sed quoniam non crediderant ejus Auctori, in vera sapientia non poterant inveniri. Sequitur, anima eorum in ipsis defecit. In ipsis, utique laboribus atque studiis eorum animositas lassata succubuit: quia sic Deum desiderabant quaerere, quemadmodum non poterant invenire. Vers. 6. Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. Vers. 7. Et eduxit eos in viam rectam, ut irent in ivitatem habitationis. Quemadmodum duobus versibus superioribus descripsit errantes, ita nunc duobus aliis refert ad Domini dona redeuntes.