Latin
3.6.367.93 to 3.6.367.121
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.6.367.93-121
Unproofread scanNot analysed yet
A., B. ,F. ,a Domino] desiderat venire medicinam. Quod factum est in gentibus, quae intentionem suam primum in idolorum vanis desideriis occupabant; tunc enim erant inanes et vacuae, quando bonis fructibus privabantur elusae. Secundo esurientes satiatae sunt, quando Domini miseratione commonitae, vota sua ad poenitentiae studia transtulerunt. Vers. 10. Sedentes in tenebris et umbra mortis: vinculis ligatos, in mendicitate et ferro. Gentium quae ante adventum Domini fuerunt, in hoc versu vita describitur; sedebant enim in tenebris, quoniam [mss. A., B. ,F, quando] vacuatae lumine fidei, perfidiae caecitate reddebantur obscurae. Et cum dicit, sedentes, ostendit eas longo situ ibidem fuisse versatas. Umbra mortis fuit saeculi istius vita vitiosa, quae illius futurae mortis teterrimam portabat imaginem, Vinculis utique ligati erant, qui dominatione diaboli, peccatorum tenebantur nexibus obligati. Mendicitas ad indigentia in boni pertinet: ubi multo gravior est omnino penuria, quae non corpus, sed, quod est gravius, animam probatur affligere. Ferrum significat duritiam malorum, quoniam ferreum plerumque dicimus quod durum esse monstramus. Vers. 11. Quia exacerbaverunt eloquia Domini, et consilium Altissimi irritaverunt. Vers. 12. Et humiliatum est in laboribus cor eorum; et infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret. Intuendum est quod in his duobus versibus figura sit parison, id est aequatio sententiae; exponit enim in primo versu quemadmodum peccaverint, et in secundo quae receperint. Quod schema in hoc psalmo frequenter, diligens lector, invenies. De illis enim dicit qui sedebant in tenebris et umbra mortis, quia contra Domini eloquia facientes, in ejus regulis vivere respuebant. Et necesse erat ut paterentur iratum, quem judicabant esse temnendum. Denique vide quid sequitur, et consilium Altissimi irritaverunt. Irritaverunt plane, ut qui superbi in prosperitatibus exstiterunt, in tribulationibus et angustiis humiles redderentur. Justum consilium, saluberrima medicina, ut morbus saeculi contrario remedii munere curaretur.