# In Psalterium Expositio 3.7.10

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.7.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.7.10

Vers. 8. Deus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephrem fortitudo capitis mei. Juda rex meus. Galaad Latina lingua dicitur transmigratio, quae revera Domini est, quando gentes, ipsius vocatione compuncta, ad eum feliciter emigrarunt. Manasses interpretatur oblivio, quo verbo significatur populus Judaeorum, qui oblitus beneficia divina, Christum Dominum sacrilega praesumptione crucifixit; postea tamen ejus miseratione ad ipsius religionem culturamque remeavit. Sic utrumque populum nominum istorum commemoratione suum esse testatur. Sequitur, et Ephrem fortitudo capitis mei. Juda rex meus. Istud de sua passione locutus est. Ephrem fructificatio dicitur; significat enim spineam coronam quam supra caput impositam in sua passione suscepit. Haec fertilis ultra omnes fructus fuit, ut totum mundum illa humilitate lucraretur. Judam vero regem juste suum dixit, quia de ejus origine carnis propagatione descendit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
