Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.7.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Moab olla spe mei. In Idumaeam extendam calceamentum meum: mihi allophyli subditi sunt. Moab, sicut Hieronymo placet, significat ex patre, quod est sine patre. Unde diabolum vult intelligi, qui malis operationibus Deum non habet patrem, sed justum judicem. Iste ergo ollae comparatur, quae carnes susceptas decoquit, et in quamdam suavitatem fervido vapore perducit; sic ille sibi traditos incessabili consumptione [ed. ,consummatione] castigat, eosque nolens in humilitatem confessionis assidua insecutione perducit. Ergo more humanitatis Dominus dicit de diaboli persecutione spem sibi esse, quia multi quos ille festinat affligere, conversi ni tuntur ad Domini beneficia remeare. Sequitur, In Idumaeam extendam calceamentum meum. Idumaea terrena significat et sanguinea, quam Dominus per Evangelii praedicationem possessurum se esse significat. Calceamentum enim in quinquagesimo nono psalmo, Evangelium diximus significari, quod Dominus usque ad homines terrenos extendens, lege sua mundum universali praedicatione complevit. Adjecit, mihi allophyli subditi sunt. Allophyli alienigenae interpretantur; significant autem populum Christianum, qui de diversis gentibus ipsius miseratione collectus est. Subditos enim quod dicit, futuros fideles esse testatur.