# In Psalterium Expositio 3.7.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.7.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.7.12

Vers. 10. Quis deducet me in civitatem munitam, aut quis deducet me usque in Idumaeam? A parte [mss. A., B., F., et ed., aperte] humanitatis aptissima interrogatio praemittitur, ut consequens responsio subsequatur. Negat enim hominum se solatio perduci posse, ubi ipse ad liberandos fideles suos desiderit pervenire, ipsa enim natura hoc humiliter dicit, quae ait: Deus Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti (Psal. XXI,2)? Ipsa quae dixit: Qui misit me major me est (Joan. XIV, 28). Ad postremum quae ait: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). Ab ipsa enim parte totum humiliter accipitur, ut homo Deus perfectissimus sentiatur. Civitas munita forte significat infernum, quam nulla humana vis potuit aperire, nisi qui portas ejus cognoscitur infregisse. Unde in praecedenti psalmo dictum est: Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit (Psal. CVI, 16). Urbs ad suscipiendum patens, ad dimittendum clausa consistens: quae tunc munitionis suae legem perdidit, quando eam gentium Redemptor intravit. Naro portas in malo et in bono poni psalmus vigesimus tertius testatur, qui ait: Tollite portas principes vestras [ed., principis vestri], et elevamini, porta aeternales (Psal. XXIII, 7). Idumeam diximus terrena significare; ad quam Dominus post resurrectionem venit, quando inaestimabili gloria patefacta, universis gentibus omnipotens innotuit regnator. Ipso enim modo et ista petit fieri, sicut illa quae superius dixit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
