# In Psalterium Expositio 3.7.13

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.7.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.7.13

Vers. 11. Nonne tu, Deus, qui repulisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. Secula est illa, quam in superiori versu suspenderat, absoluta confessio: quoniam haec quae in resurrectione facta sunt, a sola potuerunt deitate compleri. Quis enim claustrum mortis infringeret? Quis januas munitas civitatis aperiret, nisi ipse Dominus Christus, qui contra ordinem humanae naturae tertia die surrexit a mortuis, et gloriam suae majestatis ostendit? Et intuere subtiliter quia superiora singulari numero percurrit; hic autem pluraliter perhibet se repulsum, ut caput cum membris suis talia dicere sentiatur. Repulisti nos significat distulisti, quia et ipsum ad glorificationem suam constat esse dilatum cum in hac vita moraretur; et omnium fidelium hodieque gloria suspenditur, donec ad resurrectionis praemia veniatur. Sequitur, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. Tempus illud significat quando tentus et traditus est a turba Judaeorum, quando flagellis a praeside caesus, dementium Judaeorum sputa sustinuit. Tunc enim si voluisset divinitas ista repellere, omnis adversitas confracta cecidisset. Sed distulit miraculum suae potestatis ostendere, ut dispensatum ordinem proficuae passionis impleret. Hoc et fidelibus usu provenit, cum ad probationem suam diversis cladibus affligantur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
