# In Psalterium Expositio 3.7.16

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.7.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.7.16

Conclusio psalmi. Quam bene sibi copulantur quae ad salutem operandam generis humani ab uno fonte descendunt! Quis enim non miretur in superioribus diversisque psalmis dictum, quod hic in tantam convenientiam probatur esse perductum? Sic et ipse David in Paralipomenon (I Paral. XVI), psalmorum partibus adunatis, hoc est, centesimi quarti, et nonagesimi quinti, et centesimi quinti, Spiritu sancto repletus, ante arcam foederis laudes Domini magnis exsultationibus personavit; ut tanquam ex diversis aromatibus suave incensum fieret, quod ad conspectum Domini feliciter perveniret. Sine difficultate quippe conjungitur, quod sibi nullatenus repugnare monstratur. Quapropter et hunc psalmum ex aliis ideo credamus esse formatum, ut anima esuriens saporum diversitatibus pasta recreetur. Unde et hodieque de partibus psalmorum aliquid cantoribus compaginare arbitror esse permissum. Nara et hoc huic loco convenire dijudico, quod operatio dominica ex duobus populis unam fecit Ecclesiam.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
