Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.7.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Deus locutus est in sancto suo: laetabor et dividam Sichimam, et convallem tabernaculorum metibor. Per hunc et alios tres versus qui sequuntur, mixta Graecis Latinisque sermonibus, figuram faciunt sardismos, quae fit diversarum commixtione linguarum, sicut jam in quinquagesimo nono psalmo diximus. Nunc ad exponenda verba redeamus. Cum dicit, in sancto suo Deum locutum, se significat evidenter. Et intellige quam vim habeat, in sancto suo; non enim dixit, per sanctum suum, sicut per prophetas, per apostolos, aliosque qui Domino placuerunt; sed hic dicit, in sancto suo, ut Verbum caro factum una voluntate cum Patre loqueretur. Sequitur, laetabor et dividam Sichimam. Significationes omnium istorum nominum sollicite debemus exquirere, quoniam occultarum rerum revelare nobis probantur arcana. Sichima interpretatur humeri; humeri autem significant opera quibus adnitentibus atque gubernantibus solemus aliquid manibus operari. Sensus ergo talis est: post resurrectionem suam laetaturum se dicit, quoniam operam, id est gratiam suam apostolis et fidelibus divisit, qui passionis ipsius et praedicationis gloriam sunt secuti. Addidit, et convallem tabernaculorum metibor. Convallem significat humilitatem. Tabernaculorum ecclesiarum dicit, quarum specialiter sanctissimam constat esse virtutem. Hanc ergo humilitatem metitus est Dominus, quando unicuique fidelium, prout voluit, charismatum dona distribuit, sicut dicit Apostolus: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Ephes. IV, 7).