# In Psalterium Expositio 3.8.17

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.8.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.8.17

Vers. 15. Et persecutus est hominem pauperem et mendicum, et compunctum corde morti tradidit. Et istud adhuc de Judaerorum est populo sentiendum, qui et Christum et discipulos ejus nefanda praesumptione trucidavit. Persequi plerumque facit homines, aut divitiarum ambitus, aut superbiae odiosa jactantia. Pauperem vero et mendicum insequi sola saevitia est, cujus nec honor quaeritur, nec abundantia facultatis ambitur. More autem suo a natura humanitatis assumptae pauperem se Dominus et mendicum esse commemorat. Mendicus de nostro, dives de suo, sicut dicit Apostolus: Qui propter nos pauper factus est, cum esset dives: ut illius inopia nos divites essemus (II Cor. VIII, 9). Compunctum vero de ipso Capite dici posse non arbitror, quia tale non occurrit exemplum; sed magis compunctum ad peccatorem aestimo referendum, qui delictorum recordatione compungitur, ut ad satisfactionem redire mereatur; quod innumeris locis Scriptura testatur. Necessarie itaque de membris accipiendum est, quia Christus Dominus peccata non habuit. Populus enim Judaeorum compunctos corde persecutus est, sicut de beato Stepbano vel Paulo apostolo constat effectum.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
