# In Psalterium Expositio 3.8.18

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.8.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.8.18

Vers. 16. Et dilexit maledictionem, et veniet ei: et noluit benedictionem, et prolongabitur [mss. A., B., F., elongabitur ] ab eo. Adhuc de perfido populo dicit, quia dilexit maledictionem, tunc scilicet quando ait: Sanguis hujus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Quod eis provenisse manifestum est, qui contra Dominum impia voluntate durati sunt. Noluit autem benedictionem praedictus populus, quando a caeco illuminato interrogatus est: Nunquid et vos vultis discipuli ejus fieri (Joan. IX, 27, 28)? At illi quasi maledicto acerrimo provocati responderunt: Tu sis discipulus ejus; nos autem Moysi discipuli sumus. Quo dicto prolongata est ab eis benedictio, quando illis derelictis venit ad gentium fidem; sicut dicit Apostolus: Vobis quidem oportebat loqui verbum Dei; sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
