# In Psalterium Expositio 3.8.21

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.8.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.8.21

Vers. 19. Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. Hunc versum contra omnes quidem perfidos debemus accipere; sed tamen specialiter duas haereses videtur impetere. Apud Deum Patrem detrahunt Ariani, quando et Filium minorem esse testantur, et impudenter inferiorem dicunt, quem Creatorem omnium communiter confitentur. Apollinaristae quoque loquuntur mala adversus animam Domini, cum dicunt deitatem ejus solam carnem hominis sumpsisse, non animam; nec tot exemplis perfidia ipsorum superala discedit. Quapropter non solum contra istos, sed contra omnes haereticos superius dicta bene intelliguntur, qui portionem in regno Domini non habebunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
