# In Psalterium Expositio 3.8.28

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.8.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.8.28

Vers. 26. Ut sciant quia manus tua haec; et tu, Domine, fecisti eam. Ne sibi Judaicus populus arrogaret potestate propria persecutum Dominum Salvatorem, per id quod passus est dicit ad Patrem: Sciant homines hanc dispensationem a te, Domine, fuisse praeparatam: ne applicent stulti viribus suis quod tu ad salutem mundi fieri magna pietate decrevisti. Ut sciant, dicit, persecutores, qui utique nesciebant. Ipso enim resurgente evidentissime cognoverant: quia nisi Dominus permisisset fieri, nequaquam potuisset impleri. Sequitur, quia manus tua haec, id est potestas, et subaudiendum operata est.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
