Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.8.32
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 30. Quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. Causam dicit quare Patri in membris suis debeat confiteri; scilicet quoniam confusis persecutoribus ipse salvatus est. Superius dixit a dextris Judae astare diabolum, quoniam erat delictorum faece pollutus; sibi autem dicit astitisse a dextris Patrem, quia peccatum non habuit. Sic et fidelibus assistit, cum delicta remittit [ed. ,remiserit]. Sequitur, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. Utique salva facta est a persequentibus anima ejus, quando persecutorum nequitiae nulla pravitate consensit. Hoc et ad membra ejus competenter aptatur, qui nesciunt persecutoribus cedere, quamvis diversis cruciatibus affligantur. Non enim salva fit anima, quando a temporali morte subducitur: sed quando ab hujus saeculi carcere prosperrima dissolutione [mss, A., B. ,F. ,per asperrimam dissolutionem ]liberatur, sicut dicit Apostolus: Compellor autem ex duobus: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius; permanere autem in carne necessarium propter vos (Philip. I, 23). Et alibi: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum (Rom. VII, 24, 25).