# In Psalterium Expositio 3.8.32

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.8.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.8.32

Vers. 30. Quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. Causam dicit quare Patri in membris suis debeat confiteri; scilicet quoniam confusis persecutoribus ipse salvatus est. Superius dixit a dextris Judae astare diabolum, quoniam erat delictorum faece pollutus; sibi autem dicit astitisse a dextris Patrem, quia peccatum non habuit. Sic et fidelibus assistit, cum delicta remittit [ed., remiserit]. Sequitur, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. Utique salva facta est a persequentibus anima ejus, quando persecutorum nequitiae nulla pravitate consensit. Hoc et ad membra ejus competenter aptatur, qui nesciunt persecutoribus cedere, quamvis diversis cruciatibus affligantur. Non enim salva fit anima, quando a temporali morte subducitur: sed quando ab hujus saeculi carcere prosperrima dissolutione [mss, A., B., F., per asperrimam dissolutionem ] liberatur, sicut dicit Apostolus: Compellor autem ex duobus: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius; permanere autem in carne necessarium propter vos (Philip. I, 23). Et alibi: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum (Rom. VII, 24, 25).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
