# In Psalterium Expositio 3.8.33

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cviii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.8.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.8.33

Conclusio psalmi. Quintus iste psalmus est eorum qui praedictis regulis latius de Domini passione locuti sunt, id est vicesimus primus, tricesimus quartus, quinquagesimus quartus, sexagesimus octavus, et praesens centesimus octavus. Primo inchoaverunt omnes ex persona Domini Christi; secundo ab oratione probantur fecisse sermonem; tertio passionis dominicae gesta dixerunt; quarto verbis Evangelii assona veritate consentiunt; quinto in spe fidelium magna exsultatione finiti sunt: ut mystico huic numero, qui quinque virginibus datus est, quinque libris ascriptus est, dignitas se praesentis psalmi sociata conjungeret. Sed quamvis et illa sint salutis nostrae magna miracula, nihil tamen evidentius, nihil acceptius est, quam incarnati Domini adorandam suscipere passionem. Omnia congruunt, omnia sibi lucida parilitate respondent. Virgo peperit, Messias venit. Agnus immaculatus occisus est, Redemptor surrexit a mortuis, orbis audita credidit, et adhuc Judaeus simulat se nescire quod totus mundus agnovit. Praesta, Domine, obstinatis conversionem, lumen obscuris, incredulis fidem; ut pro quibus in cruce positus orasti, periclitantibus subvenire digneris. Nam quibus suadere justa non possumus, recte pro illis tibi, Domine, supplicamus.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
