Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.9.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. De torrente in via bibet [mss. A., B. ,F. ,bibit]; propterea exaltabit caput. Torrens fuit turbulenta persecutio Judaeorum, de qua Dominus Christus bibit in via, id est in hac vita dum corpore pertulit. Sed dum in via dicitur, illata vis ostenditur, et velocissimus transitus indicatur, per quem itinerantes vehi solent ad aliam mansionem. Ipse est autem qui audivit, Sede a dextris meis; ipse est cui dicitur, Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech; ipse qui conquassat capita peccatorum; cui propter meritum gloriosae passionis datum est nomen quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II, 9, 10). Audis passum, pagane vel Judaee, lege et ipsum esse futurum judicem, ut contremiscas omnipotentem Deum, qui hominem judicas negligendum.