Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.9.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Sanctissimus propheta in secretum altissimae contemplationis evectus, in primo versu inaestimabilia verba refert, quae omnipotens Pater omnipotenti et coaeterno sibi Filio dixerit, naturam simul Deitatis et humanitatis ostendens. Nam cum pronuntiat, Dixit Dominus Domino meo, naturam ejus deitatis ostendit. Cum subjungit, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; et, Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominaberis in medio inimicorum tuorum, humanitatis ejus substantia declaratur, quae potuit quod non habebat accipere. In secunda vero divisione inchoat Pater naturam ejus divinitatis pro modulo nostrae capacitatis aliquatenus indicare. Dicit enim: Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum: ex utero ante luciferum genui te. Tertio loco propheta loquitur usque ad finem, formam iterum ejus humanitatis ostendens, cum dicit: Juravit Dominus, et non poenitebit eum, etc. ; ut in his capitibus Verbum caro factum, quod est Dominus Christus, triplici illuminatione potuisset agnosci.