# In Psalterium Expositio 3.9.3.29-49

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 3.9.3.29 to 3.9.3.49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.9.3.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.9.3.29

Nam verbum hoc illud designat, ut Caput nostrum ad Patris cognosceretur dexteram collocatum: in qua parte ponendi sunt qui a perfidis Divinitatis munere segregantur, propter illud: Pater, volo ut ubi sum ego, ibi sint et hi mecum (Joan. XVII, 24). Nam si naturam deitatis excogites, quem locum potest habere partis sinistrae vel dextrae qui omnia ubique plenissima majestate complectitur? Nam quod dicit Filio dexteram datam, non ut majorem quisquam credere debuisset, sed ne Ariani minorem (sicut praedicant) concepto scelere mentirentur. Adjecit, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Scabellum dictum est ab eo quod scandatur, id est ascendatur. Et considera quod hic donec, finitum pro infinito sit positum; quasi vero ad dexteram Patris non est ille sessurus, postquam inimici ipsius ut scabellum pedibus ejus fuerint inclinati. Usus enim Scripturae divinae est verbum istud et pro brevi tempore dicere, et pro aeternitate depromere. Temporaliter, ut est illud Isaiae: Claude ostium tuum pusillum, donec transeat ira Domini (Isai. XXVI, 20). Donec autem et alibi, sicut hic, significat tempus aeternum; nam sic in centesimo vigesimo secundo psalmo dicturus est: Ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis (Psal. CXXII, 3). Et in Evangelio similiter dictum est de Joseph: Non cognovit eam donec peperit filium suum primogenitum (Matth. I, 25): quasi vero post partum eam cognoverit, quae virgo permansit. Hoc etiam suo loco repetita cura tractabimus; quod idioma, id est proprium, Scripturae divinae possumus nuncupare. Per pedes autem Domini stabilitas aeterna significatur, ubi ille tanquam vestigiis positis omnipotentiae suae virtute consistit. His pedibus constat esse subdendos, qui quotidie vitiorum contrarietate derelicta revertuntur ad Dominum, et tanquam scabellum pedibus, ita ejus praedicationibus inclinantur. O beatum scamnum quod pedibus sanctis apponitur, supra omnia regna evehitur, cui subjectio tanta praestatur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
