Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.9.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Dominus a dextris tuis: confregit in die irae suae reges. Quod Pater dicitur fecisse, hoc et Filium, hoc et Spiritum sanctum sine dubio constat operatum. Illud autem movere potest, cum in psalmi hujus initio Pater dixerit Filio: Sede a dextris meis; nunc iterum propheta dicit a dextris Filii Patris operatam fuisse virtutem. Quod ideo dictum est, ut cum haec vicissitudo aequalis ponitur, majus hic aut minus aliquid nullo modo sentiatur. Reges confregit, illos significat de quibus secundus psalmus ait: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II, 2). Hos confregit, quando superbiam eorum omnipotentiae suae virtute prostravit: quia nisi fuissent confracti, in malitiae suae utique noxio rigore constiterant.