Latin · ~9 min
1.1 to 1.5
Cassiodorus, Orationum Reliquiae 1.1-5
Not analysed yet
1. tenuis munera laudatoris. et cum desiderio vestro de illo satisfieri cupitis, inmensae praedicationis obsequia postulatis. O quam nimium est amorem publicum ieiuna oratione saturare et quam arduum de celsis principibus humiles loqui: ut quos vestra solet oratio comere, audiant incauta desideriis vota laudare. Sed iustitiam vestram postulo, proceres viri, ne ab uno exigatis, quod debetur ab omnibus. caret culpa necessitas: nec possum solus in reatum vocari, cum omnes insolubiliter videntur obnoxii. habemus quandam dei iustitiam: quis a me postulet infinita? quis exigat, quae numerare non sufficit? repetitio nisi explicabilis non tenet debitorem; inmensa semper absolvunt et magnitudo rerum respuit conpensationis angustum. partimini ergo, principes viri, ut quibus satisfacere cuncta non possumus, eis offeramus devotis viribus quae valemus. quis enim momentis omne recolligat, quod tot saeculis manus larga profundit? hoc sacrarium vestris implet honoribus, plebem statutis pascit inpensis, provincias iustitiae serenitate tranquillat, frenat superbas gentes imperio: et illud ad solum videtur esse confusum, quod ab eius regno cognoscitur alienum. Macte, infatigabilis triumphator, quo pugnante fessa rei publicae membra reparantur et ad saecula nostra antiqua beatitudo revertitur. Galliam quondam fuisse Romanam solis tantum legebamus annalibus: aetas non erat iuncta notitiae, credulitas incerta vagabatur ***Pyrro testante praeconium; in quo tantum valuere virtutes, ut eum in acie positus laudaret inimicus. Regulum affectata poena concelebrat; Deciorum famam mors devota vivificat; Fabius efficaci cunctatione laudatur; quid Catonem repetam disciplinarum libros moribus transeuntem? vel nostrum Tullium armis omnibus eloquentiae viribus fortiorem? quos mihi tam difficile est numerare, ut vobis facile datum est felicitate superasse. Gratum quidem orationi nostrae opus in laude priscorum, quorum laboribus consistit imperium; sed tantum est praesentis boni publici decus, ut feliciter maiores suos inumbret fortunata successio et posteritati libenter cedant, qui suis saeculis omnia humana transcenderant. nam, ut Aventini turbam civica dissensione pollutam et volubilis urnae vertiginem totumque in Campo venale taceamus: paresne fuerunt in religione maiores, cum simulacris sensu carentibus rationabiles subplicarent? petebantur vitae remedia, quae vitae munera non habebant; et, si causam antiquae foeditatis excutias, plus ille poterat, qui rogabat. Veniat nunc vetustas ad medium et, si audet, prudentiam sibi cum nostris vindicet, quae divina nescivit.