Latin · ~19 min
1.13 to 1.19
Cassiodorus, Orationum Reliquiae 1.13-19
Not analysed yet
Tu autem cum gente ferocissima pugnaturus quaesisti, quem ad modum a communione discretus occultum aliquid non haberes, sermones non gravatus a gente mutuari, ut quae dicenda sunt, distinctius explicentur. Equum tibi galeare eligis decenter aptare, cui inter niveas comas iubarum crines nigerrimos miscuisti, ut quia poterant natura reperiri similes, hic ingenio fieret singularis. quae fuit virium tanta fiducia illud magis quaerere, quod in te hostes potuisset violentius excitare. Gloriose cupiunt fallendi subsidia pugnaturi, ut quoquo modo decipiant, quos vincere velle festinant. tu contra nisus es, ut asperos belli casus minime falleres, sed ut notabilis potius cunctis hostibus appareres: non contentus utique hanc robori tuo fieri contumeliam, ut clandestinis videreris praesidiis adiuvari, quando illam virtutis gloriam constat esse perfectam, cui aperto quaeritur marte victoria. Denique, ut congrua factis probetur esse praesumtio, quando explicabilia subire fortis, inpossibilia temtare dementis est: cum Deorici civitas fortium Gothorum obsidione ***laeva percussus vehementius dimicavit, ut putares inlaesum, quem non ambigeres sauciatum. dicam incredibilia sub conscientia veritatis: vulnerato quoque quo videbatur insedere cornipede sola tantum dextera et se tueri potuit et inimicorum mortibus gloriosa sufficit. Sentio me quidem, clementissime regum, in hac audientiae corona praestrictum laurearum vestrarum amoenitate refoveri, sed a circumstantibus nescio qui adicitur: et cum diversa clade peremtos referunt qui interfuisse noscuntur, tot praecones facti sunt, quot tuis virtutibus affuerunt. Taceamus paulisper, dum maiora dicat exercitus. �o me beate superatum: video relationem meam per augmenta transcendi, cui putabam posse vix credi. Felicem te, domine, praedicatione multiplici: de quo plus contigit a pugnatoribus prodi quam potuit a laudatore narrari. Persequamur itaque ordinem rerum, ne, dum te tardius remuneratum esse referimus, regnatorem illius temporis accusemus. mox enim, ut Ravennam deo nobis praestante reversus es, spatarii meruisti nihilominus dignitatem, ut laborem bellicum honor testaretur armorum. quem locum tua modestia et maturitate nobilitans, otioso pro parvula aetate rege, cum legatis saepius necessaria dissertabas; et miro laudis eventu reverentiam tibi potius impendi feceras, qui senilibus curis adulto principi serviebas. Singidunum civitas quondam otii ***Trahis nos *e gesta retexere ne perpens *f *se *ndia, quae hodie *ssideres s *de *denique *c. *c. [*]e **r. *ntes *ea *quae **tus *s . ris ***a *et suspiciones, quas iam de cunctorum laude concitaveras, apud sollicitos dominos non haberes. Delectat me, regum eximie, vestrae quidem **es, quia bonarum rerum nulla satietas est, sed pia *tum frequenter m *aeterna ti *s sint, tam *a desideria *di *audien **est *suum. Vindica *interitum *m gladio c *com *meristam gravissimus *t *percussit, quem urbis hodie felicitas ammiranda custodiat, ut quotiens mutum animal inspicitur sinistra, totiens livo *i non leve miraculum fuit *d . na . tantis *s consueta sic apricis ***qui regem *s *d *an Rom *e *l *e *is . fortem gladium *er *s *ne *pa tium *tatum ruina *in *ce *s *sanguine restai ta *ta *reg *s *ius fa *s *rum *ma biorum spes certa tituba *eri meris pervenit ad regnum *sus *e felici res publica potuit quassatas validare Co *testi sapiente conplestis felicissime *e fortite cu *tudii *ito *nes intelle *cii c *us factum quod lu *titerit seta te *berbatim *Habe *paemi tanti. *udic *de consilio vestro hoc *fabula mundi citura est *a *non potuissent eligere, nisi qui probetur saepius bella peregisse. Redeamus igitur ad dominam felicem *digi *aliquid *snata *no virtutibus excusare non poterit, cum, se coniugem viri fortis agnoscit. huc ergo ad aulica penetralia, sorores honestissimae, convenite; hic cum summo nitore comite, quae vos possit ornare. prima frontem castitas caelestis instituat; deinde rosea verecundia genas depingat; moderata temperantia fulgentium luminum serenet aspectum; cor nobile mitis pietas amministret; sermonem linguae honora sapientia largiatur; gressus religiosos modestia tranquilla conponat: talem pompam habere meretur obsequii, quae tantorum regum posteritas potuit inveniri. Vos autem nubescite prasini, pallescite lychnides, albescite hyacinthi, fuscamini margaritae: non hic regias opes insana cupiditate devoratis, tulit vobis pretia, quae de se probatur ornata. Ferunt amabilem Venerem toto orbe laudatam strabis intendisse, inter innumeras margaritas et ostrum verenda nigredine decorum serena facie plus lucentem, quae in medio constituta gemmarum suum vincit ornatum.