# Variarum Libri Duodecim 1.1-2

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 1, Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.1-2

Oportet nos, clementissime imperator, pacem quaerere, qui causas iracundiae cognoscimur non habere: quando ille moribus obnoxius jam tenetur, qui ad justa deprehenditur imparatus. Omni quippe regno desiderabilis debet esse tranquillitas, in qua et populi proficiunt, et utilitas gentium custoditur. Haec est enim bonarum artium decora mater; haec mortalium genus reparabili successione muhiplicans, facultates protendit, mores excolit, et tantarum rerum ignarus agnoscitur, qui eam minime quaesiisse sentitur. Et idco, piissime principum, potentiae vestrae convenit et honori, ut concordiam vestram quaerere debeamus, cujus adhuc amore proficimus. Vos enim estis regnorum omnium pulcherrimum decus, vos totius orbis salutare praesidium, quod caeteri dominantes jure suscipiunt [alii, suspiciunt], quia [ed. Niv. et Accurs., quasi] in vobis singulare aliquid inesse cognoscunt; et nos maxime, qui divino auxilio in republica vestra didicimus, quemadmodum Romanis aequabiliter imperare possimus. Regnum nostrum imitatio vestra est, forma boni propositi, unici exemplar imperii; qui quantum vos sequimur, tautum gentes alias anteimus. Hortamini me frequenter,ut diligam senatum, leges principum gratanter amplectar, ut cuncta Italiae membra componam. Quomodo potestis ab augusta pace dividere, quem non optatis a vestris moribus discrepare? Additur etiam veneranda Romanæ urbis, affectio, a qua segregari nequeunt, qui se nominis unitate junxerunt. Proinde illum et illum A legationis officio ad serenissimam pietatem vestram credidimus destinandos; ut sinceritas pacis, quae causis emergentibus cognoscitur fuisse vitiata, detersis contentionibus, in sua deinceps firmitate restituta pennaneat: quia pati vos non credimus inter utrasque respublicas,quarum semper unum corpus sub antiquis principibus fuisse declaratur, aliquid discordiae permanere; quas non solum oportet inter se otiosa dilectione conjungi, verum etiam decet mutuis viribus adjuvari. Romani regni unum velle, una semper opinio sit. Quidquid et nos possumus, vestris praeconiis applicetur. Quapropter salutationis honorificentiam prarferentes, prona mente deposcimus, ne suspendatis a nobis mansuetudinis vestre gloriosissimam charitatem, quam ego sperare debui, etiamsi aliis non videretur posse concedi. Cætera vero per latores praesentium pietati vestræ verbo suggerenda commisimus, ut nec epistolaris senno redderetur extensior, nec aliquid pro utilitatibus nostris praetermisisse videremur.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
