# Variarum Libri Duodecim 1.13

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 1, Letter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.13

Dignitas, Patres Conscripti, dum ad incognitum venit, donum est; cum ad expertum, compensatio meritorum; quorum alter debitor judicii, alter obnoxius est favori. Hos enim aestimatione subvehimus, alios.gratia promovemus, et ad omnes indulgentie vias nostra se relaxat humanitas. Sed amoris vestri intuitu commonemur, quoties in vestrum coctum ducitur, qui de gloriosis virtutibus aestimatur. Quidquid enim humani generis noris est, habere curiam decet c; qute sicut arx decus est urbium, ita illa ornamentum est ordinum caeterorum. Atque ideo Eugenitem illustrem virum litterati dogmatis opinione fulgentem, magisterii honore subveximus; ut gereret nomine quam possidebat meritis dignitatem. Quis enim tot ejus ofliciosos labores ignoret, 10 quos non vilitate mentis exercuit, sed patrocinii honore servavit? Dedimus itaque personam tantis honoribus parem, ut alterutro decore fulgentes, mutua se gratia qualitatis ornarent. Hic est, qui nostro pridem lateri veridicus quaestor adhoesit, quem livoris nebula nulla fuscavit, nec malevolentiac studio nocendi artes fellitis sensibus exquisivit; sincero pectoris arcano puritati nostrae paruit, et ad pietatem jussionum innocentiam suam præbuit. Animus enim dolosus non arbitrium sequitur imperantis, sed suns potius exp!!- cat voluntates. Habetis certe evidens nostrum in hac parte judicium; ut post illius apicis culmen, ad alteram conscenderet dignitatem; nee passi sumus otiosum, quem merita non sinebant esse privatum: sereni solis consuetudinibus æstimandus, qui licet susceptum diem peragat, alterum tamen eadem gratia claritatis illuminat. Hunc crgo, P. C., tot meritis absolute relucentem favor vester excipiat. Debetis enim bene gerentibus, ut eos laudis vestra comitetur assensus. Nam si equorum cursus hominum clamoribus incitatur, et insonantium manibus agitur, ut a mutis animalibus velocitas appetatur, quantum indo homines stimulari posse credimus, quos ad laudis aviditatem natos singulariter invenimus!

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
