Latin
1.2.18 to 1.2.24
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.2.18-24
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ergo remissio tua negligit, quod te et in provincia subvexerat, et ad conspectum principis honorabilem venire faciebat? Quod si te facultatis tuae adhuc cura non deserit, si salutis propriae tangit affectus, intra illum diem imminente tibi barum portitore, cum blatta d, quam nostro cubiculo dare annis singulis consuevisti, ve- Dire festina: quia jam non compulsorem ad te mittimus, sed ultorem, si aliqua credideris ludificatione tardandum. Verum talis tantaque res, quam facili legitur inventa compendio? Cum fame canis avida in Tyrio e littore projecta conchylia impressis mandibulis contudisset, illa naturaliter humorem sanguineum defluentia, ora ejus mirabili colore tinxerunt. Et ut est mos hominibus, occasiones repentinas ad artes ducere, talia exempla meditantes, fecerunt principibus decus nobile f de re quas substantiam noscitur habere mediocrem. Eoa Tyro: est Hydron g Italica, aulicum, profecto vestiarium, non antiqua custodiens, sed jugiter novella transmittens. Vide ergo, si quis te patiatur minus implere, quod nos tam necessarie cognoscis expetere.