# Variarum Libri Duodecim 1.28

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 1, Letter 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.28

Digna est constructio civitatis, in qua se commendat cura regalis: quia laus est temporum 15 reparatio urbium vetustarum: in quibus et ornatus pacis acquiritur, et bellorum necessitas praecavetur. Ideoque præsenti jussione profutura sancimus, ut si quis cujuslibet generis saxa, in agris suis jacentia [ms. Aud., jacenlibus], muris habuerit profutura, libens animo sine aliqua dilatione concedat. Qui tunc verius possidebit, cum hæc civitatis suae utilitati indulserit. Quid enim est gratius quam videre crescere vpublicum decus, ubi omnium utilitas in generalitate concluditur? Et licet praestentur vilia, ad auctores suos magna sunt commoditate reditura. Datur enim plerumque, quod majori utilitate recipitur. Et frequenter homo lucra sua complectitur, cum necessario pro temporis qualitate largitur.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
