# Variarum Libri Duodecim 1.3.1-19

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, 1.3.1 to 1.3.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.3.1

Quamvis proprio fruatur honore, quod est natura laudabile, nec desint probatæ conscientiae fasces, cum generat [Gr. Cujas, gerat] animo dignitates (omnia siquidem bona suis sunt juncta cum fructibus, nec credi potest virtus quæ sequestratur a praemio), tamen judicii nostri culmen excelsum est: quoniam qui a nobis provehitur, præcipuus et plenus mentis [mss., praecipuis plenus meritis] restimatur. Nam si æquabilis credendus est, quem justus elegerit; si temperantia præditus, quem moderatus ascivit, omnium profecto capax potest esse meritorum, qui jndicem cunctarum meruit habere virtutum. Quid enim majus quæritur a, quam ibi invenisse laudum teetimonia; ubi gratificatio non potest esse suspecta? Regnantis quippe sententia judicium de solis actibus sumit, nec blandiri dignatur animus domini red. Niv. et Gamon., domenii] potestate munitus. Repetantur certe quæ te nostris sensibus infuderunt; ut tui laboris fractum capias, cum nostris animis singula suaviter inhæsisse cognoscas. In ipso quippe imperii nostri devotus exordio, cum adhuc fluctuantibus rebus provinciarum corda vagarentur, et negligi rudem [Nivel., nomen] dominum novitas ipsa pateretur, Siculorum suspicantium mentes ab obstinatione præcipiti deviasti, culpam removens illis, nobis necessitalem subtrahens ultionis. Egit salubris persuasio, quod vehemens poterat emendare districtio. Lucratus es damna provinciæ, quae meruit sub devotione nescire: ubi sub procinctu Martio civilia jura custodicns, publica privataque commoda inavarus arbiter aestimabas; et proprio censu neglecto, sine invidia lucri, morum divitias retulisti: excludens vel querelis auditum red. Accursy, adilumj, vel derogationibus locum; et unde vix solet reportari patientie sileotium, voces libi militaverunt laudantium. Novimus cnim, testante Tullio (In Bruto), Siculorum naturam, quam sit facilis ad querelas, ut solita consuetudine possint judices etiam de suspicionibus accusare. Sed non eo praeconiorum fine contenti, Brutiorum et Lucaniæ tibi dedimus mores regendos, ne bonum quod peregrina provincia meruisset, genitalis soli fortuna nesciret.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
