Latin
1.3.20 to 1.3.30
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.3.20-30
Unproofread scanNot analysed yet
At tu consuetudinem devotionis impendens, eo nos obligasti munere, quo tibi putamus omnia reddidisse: inde amplificando [ed. ,applicando ]debitum, unde credi poterat absolutum. Egisti per cuncta judicem totius erroris expertem, nec invidia quempiam depriMens b, nec grat bandiente sublimans. Quod cum ubique sit arduun, Iamen tit in patria gloriosum: ubi necesse est, ut aut gratiam parentela provocet, aut odium longae contentiones exasperent. Oblectat igitur nos actus præfecturæ recolere, totius Italiae notissimum [Niv. ,novissimum] bonum, ubi cuncta provida ordinatione disponens, ostendisti quam leve sit stipendia sub judicis integritate dependere. Nullus graviter obtulit, quod sub æquitate persolvit: quia quidquid ex ordine tribuitur, dispendium non putatur. Fruere nunc bonis tuis, et utilitatem propriam, quam respectu publico contempsisti, recipe duplicatam. Haec est enim vitae gloriosa commoditas, dominos esse testes, cives habere laudantes. His igitur tot amplissimis laudibus incitati, patriciatus tibi apicem justa remuneratione conferimus; ut quod aliis est præmium, tibi sit retributio meritorum. Macte, summe vir, felicitate laudabili, qui ad hanc vocem dominantis animos impulisti, ut bonorum tuorum potius fateamur esse, quod cedimus. Siut haec divina perpelua [ed. ,divino perpetrata auspicio], ut cum hæc pro remuneratione tribuimus, ad meliora iterum tnis meritis exigamur.