# Variarum Libri Duodecim 1.36

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 1, Letter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.36

Utilitas personarum bonarum debet successione renovari, ne defectu servientium patiatur aliquod res suspensa dispendium. Et ideo locum te jubemus quondam Benedicti in redonensi civitate ex nostra auctoritate suscipere, ut omnia vigilanti ordinatione procurans, nostræ gratiae merearis augmenta. Debes enim advertere quam vicissitudinem reddere studeamus vivis, qui mortnorum fidem non possumus oblivisci. Illud etiam pietatis nostræ consuetudine coiumonemur, ut quoniam devotorum nobis memoria, probata non deficit, antefati Benedicti quondam filios, qui sincera nobis cognoscitur devotione paruisse, civili facias tuitione vallari; quatenus defensionis præsentis commodo sublevati, securitatem sibi gau. deant paterna servitia contulisse. Prosit ergo generi, quod potuit unius devotione præstari: quia majora nos decet tribuere, quam videa!nur a servientibus accepisse. Hic [Niv., Hæc ] æqualitas aequitas non est, sed pars nostra justissime pensat, cum reddendo plus fuerit onerata.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
