# Variarum Libri Duodecim 1.38

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 1, Letter 38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.38

Non est bencficinm, quod praestatur invitis: nee cuiquam videtur utile, quod adversa voluntate conceditur. Unde spectabilitas tua Viriliani [ed., Hilarii adolescentis nepotis tui cognoscat nos querelis gravibus expetitos, quod res patris ejus, non meliorandi causa, sed deteriorandi voto detineas. Quapropter quidquid ex jure memorato te retentare cognoscis, sine aliqua dilatione restitue, ut res parentum propria voluntate disponat: quia et nobis congrua videtur esse persona, qui assumpta donnini libertate proficiat. Pullos suos audaces aquilrc tandiu procurato cibo nutriunt, donec paulatim a molli pluma recedentes, adulta aetate pennescant: quibus ut constiterit firmus volatus, novellos ungues in pradam teneram consuescunt; nec indigent alieno labore vivcre, quos potest captio propria satiare. Sic juvenes nostri, qui ad exercitum probantur idonei, indignum est ut ad vitam suam disponendam dicantur infirmi; et putentur dornum suam nou regere, qui creduntur bella posse tractare. Gothis aetatem legitimam virtus facit; et qui valet hostem confodere, ab omni se jam debet vitio vindicare.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
