Latin
Book 1, Letter 39
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.39-2
Unproofread scanNot analysed yet
Rationabiles petitiones supplicum libentet amplectimur, qui etiam non rogati justa cogitamus. Quid est enim dignius quod die noctuque assidua deliberatione volvamus, nisi ut rempub. nostram sicut arma protegunt, aequitas quoque inviolata custodiat? Spectabilis itaque Filagrius in Syracusana civitate consistens, palatii nostri longa observatione dilatus, reverti se ad lares proprios supplicavit, qui studiorum causa fratris filios ad Romanam exhibuit civitatem. Quos illustris magnificentia tua ex nostra continens jussione, in supradicta Urbe constituat; nec -BUs liceat ante discedere, nisi hoc secunda decernamus iterum jussione b. ita enim et illis ingenii provectus acquiritur, et nostrae utilitatis ratio custoditur. Non ergo sibi impositum putet, quod debuit esse votivum. Nulli sit ingrata Roma quæ e dici non potest aliena. Illa eloquentiae fecunda mater; illa virtutum omnium latissimum templum: sentiatur plane quod darum est. Non enim sine gratia creditur, cui habitatio tanta præstatur: quibus mora potest esse proficua, dum interdum expedit patriam negligere, ut sapientiam quis possit acquirere. Ulysses Ithacus nisi hoc fecisset, in laribus [Ac. ,laboribus] propriis. forsitan latuisset; cujus sapientiam hinc maxime Homeri nobile carmen asseruit, quod multas civitates et populos circuivit: dum illi prudentiores sunt semper habiti, qui multorum hominum conversationibus probantur eruditi. Natura siquidem humana sicut duris laboribus instruitur, ita per otia torpentia fatuatur.