Latin
1.4.21 to 1.4.43
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.4.21-43
Unproofread scanNot analysed yet
Nullo quippe, ut plerisque moris est, elatus favore fortunae, in cothurnumse magnæ potestatis crexit; sed aequitate cuncta moderatus, gratiam nostram in se non reddidit odiosam. Majora sibi de se fecit optari, dum intra modestiae terminos magna cohibuit. Hic est enim probatae conscientiae gratissimus fructus, ut quamvis summa potuerit adipisci, judicetur tamen ab omnibus plus mereri. Junxit bene cuDi universorum gaudiis nostra compendia, aerario munilicus et juste solventibus gratiosus. Sensit tunc respublica ex illo coetu Romuleo innocentiae virum; qui licet se moderando gloriosum fecerit, hoc tamen majus contulit, quod bonae actionis exemplum sequentibus dereliquit. Pudet enim eum peccare, qui laudatis videtur potuisse succedere. Fuit itaque, ut scitis, militibus verendus, provincialibus mitis, dandi avidus, accipiendi fastidiosus, detestator criminis, amator aequitatis. Quidnam fuit illi difficile custodirc, qui se a rebus alienis decreverat abstinere? Est enim invicti animi signum, famae diligere commodum, et lucra potius odisse causarum. Verum hæc in illo jure mirentur, qui patris atque avi mores nobilissimos nescierunt. Cassiodoros siquidem præcedentes fama concelebrat. Quod vocabulum etsi per alios videatur currere, proprium tamen ejus con-. stat esse familiae. Antiqua proles, laudata prosapies, cum togatis dari, inter viros fortes eximii, quando et valetudine membrorum, et corporis proceritate floruerunt. Pater enim hujus candidati sub Valentiniano principe gessit tribuni et notarii A laudabiliter dignitatem: honor qui tunc dabatur egregiis, dum ad imperiale secretum tales constet eligi, in quibus reprehensionis vitium nequeat inveniri. Sed ut se pares animi solent semper eligere [Grul. et Cujac. ,diligerc], patricio Aetio pro juvanda repub. magna fuit charitate sociatus; quem tunc rerum dominus propter sapientiam sui et gloriosos in repub. labores, in omni consilii parte sequebatur. Ad Attilam igitur armorum potentem cum supradicti filio Carpilione legationis est officio non irrite desLinatus.