Latin
1.4.69 to 1.4.77
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.4.69-77
Unproofread scanNot analysed yet
Tanta quin etiam patrimonii sui ubertate glonatus est, ut inter reliqua bona equinis gregibus principes vinceret, et donando sæpius invidiam nominis [nominis deest in ms. ,et D. Juret. legit, hominis] non haberet. Hinc est quod candidatus noster Gothorum semper armat exercitus; et bono instituto melior, quod a parentibus accepit, haereditaria largitate custodit. Quoe ideo per ordinem nostra dignatio percucurrit, ut unusquisque intelligat, et parentum suorum apud nos laudes posse reparare, qui vivere praeclaris elegerit institutis. Et ideo, Patres Conscripti, quia vobis est commodus honor bonorum, et judicium nostrum vester comitaturassensus, prospero auspicio suscipiatur ejus provectus, qui sibi fecit gratiam patere cunctorum. Est enim potius vicissitudo quam præmium; ut qui nos probabili actione coluerunt, reciproco favore gratulentur.