# Variarum Libri Duodecim 1.40

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 1, Letter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.40

Ordinatio nostra non debet per moram impediri, ne quod salubriter constat esse dispositum, per tarditatis vitium incurrat obstaculum. Et ideo ante distribuenda sunt arma quam possit flagitare necessitas; ut cum ea tempus exegerit, paratiores ad imperata sufficiant. Ars enim bellandi, si non præluditur, cum necessaria fuerit non habetur. Proinde illustris sublimitas tua Salonitanis militibus, ut cuique se expediendi facultas obtulerit, pro nostra jussione arma necessaria procurabit: quia fida reipub. salus est defensor armatus. Discat miles in otio quod per- 8cere [ed., proficere] possit in bello. Animos subito a arma non erigunt, nisi qui se ad ipsa idoneos, praemissa exercitatione, confidunt. Gestiunt vituli certamina, quæ impleant ætate robusta; catuli in novellis venationibus ludunt. Focos ipsos comprehendere virgultis teneris inchoamus; cjeterum si robora primis scintillis adhibeas, igniculum opprimis, quem fovere contendis. Sic animi hominum, nisi prius leniter fuerint imbuti, ad hoc quod tendis, idonei nequeunt reperiri. Primordia cuncta pavida sunt; et aliter timiditas non tollitur, nisi cum rebus necesaariis uovitas abrogatur.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
