# Variarum Libri Duodecim 1.41

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 1, Letter 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.41

Praecipua vestri ordinis cura cautiora nos facit proferre judicia; et admiuendum reverendo coetui, examinare cogit sollicitius honor senatus, quem non solum volumus numero augeri civium, sed ornari maxima luce meritorum. Recipiat [mss. et Ac., Rejiciat] alius ordo torte mediocres; senatus respuit eximie non probatos. Quapropter unde melius nobilitati collegam quaerimus, quam de vena nobilium b, qui se promittat abhorrere moribus, quam refugit sanguine, vilitatem? Atque ideo illustris magnificentia tua Fausto adulto, filio illustris Fausti, decernat attribui, qua circa referendos curiae priscus ordo designavit [a/ii, dictavit]. Haec enim præcipientes nihil imminuimus sacro ordini de solita auctoritate judicii: quando gloria major est dignitatis spectare sententiam procerum, post regale judicium. Ornatus enim ipsorum est, si quæ solent illi deligere, uos jubemus; et si quod ab illis quotidie petitur, nos magnopere postulemus.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
