# Variarum Libri Duodecim 1.43

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 1, Letter 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.43

Scitis, Patres Conscripti, nostrum esse genium Niv., gremium, Acc., gaudium, Juret., prsemium] culmina dignitatum; scitis vobis proficere, quod nobis contigerit in fascium honore praestare. Quidquid enim ab unoquoque suscipitur, senatus est, qui meretur. Quid enim de vobis aestimemus, agnoscitis: quando viris longo labore compertis, hoc certe in praemium damus, ut vestri corporis mereantur esse participes. Hic est enim vir, qui genitalis soli relicta dulcedine, nobis maluit inhaerere. Et licet esset clarus in patria, nostram tamen elegit subire fortunam, superans gratiae magnitudine vim naturae: qui principe Zenone, non tam benevolo quam affine gaudebat. Et quid in illa repub. gratia non potuit obtinere parentis, quae sic facillime favet extraneis? Sed haec omnia nimius despexit aflectus; ut nos ipsi, pro quibus haec fecisse cognoscitur, merito stupere videamur in unius gratia tot desiderabilia fuisse contempta. Qui super hanc eximiam fidem sdlatia nobis suæ confabulationis adjecit; ut asperas nonnunquam reipub. curas, quas emergentium rerum necessitate suscipimus, sermonis suavitate deliniret. Blandus alloquio, supplicantium fidelis patronus, accusare nesciens, commendare praesumens. Qui tanta se animi puritate clarificavit, ut cum apud nos meretur aulicas dignitates, spectaculorum ordinatione laetissimam sibi militiam vindicaret; quatenus sub specie voluptatis liberæ [mss., libenter. Quidam, libere] videretur velle servire. A laboribus quidem temperans, sed in nulla se nobis parte dissocians. Regalem quin etiam mensam conviva geniatus ornavit [ed., amavit]: ibi se nobis studens jungere, ubi certum est nos posse gaudere. Sed quid ultra de ejus moribus est dicendum, cui ad perfectam probationem sufficit quod amorem nostrum jugiter habere promeruit? Non est majus meritum, quam gratiam invenisse regnantium. Nam quibus fas est de cunctis optimos quaerere, videntur semper meritos elegisse. Atque ideo labores ejus remuneratione pensantes, Artemidoro illustri viro urbanae praefecturae fasces indulsimus. Huic ergo, P. C., tot ac talibus meritis praelucenti, favete linguis, favete collegiis. Erit vestrae quoque benevolentiae laus, ut cum dignis charitatem impenditis, ad exemplum caeteros incitetis.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
