Latin
1.45.50 to 1.45.64
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 1.45.50-64
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum sit r, ubi præter solis radios hora dignoscitur, noctes in partes dividens; quod ut nihil deberet astris, rationem coeli ad aquarum potius fluenta convertit: quorum molibus ostendit, quod coelum volvitur; et audaci præsumptione concepta, ars elementis confer:, quod originis conditio denegavit. Universae disciplina; cunctus prudentium labor naturæpotentiam, ut tantum possint, nosse perquirit. Machaaisma solum est,. quod illam ex contrariis appetit imitari; et si fas est dicere, in quibusdam etiam nititur velle superare. Hoc enim fecisse dignoscitur Dædalum volare a: hoc ferreum Cupidinem in Dianæ templo sine aliqua alligatione pendere. Hoc hodie facit muta cantare, insensata vivere, immobilia moveri. Mechanicus, si fas est dicere, pene socius est naturæ, occulta reserans, manifesta convertens, miraculis ludens: ita pulchre simulans, ut quod compositum non ambigitur, veritas aestimetur. Hæc, quia studiosius te legisse cognovimus, praedicta nobis horologia quantocius transmittere maturabis, ut te notum in illa parte mundi facias, ubi aliter pervenire non ooteras. Agnoscant per te exterae gentes, talos nos habere nobiles, quales leguntur auctores. Quoties non sunt credituri quod viderint, quoties hanc veritatem lusoria somnia putabunt? Et quando fuerint a stupore conversi, non audebunt se æquales nobis dicere, apud quos sciunt lapientes talia cogitasse.