# Variarum Libri Duodecim 1.5

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 1, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.5

In immensum trahi non decet finita litigia. Quae enim dabitur discordantibus pax, si nec legitimis sententiis acquiescant? Unus enim inter procellas humanas portus instructus est; quem si homines fervida voluntate praetereunt, in undosis jurgiis semper errabunt. Et ideo spectabilitati tuae praesentibus affamur oraculis, quatenus, si ita res se habet, ut a praesentibus suspicatur [mI. Remig. et ed., supplicaturJ, ct in comitis Annae judicio Mazenis fundi controversia statutis legitimis est decisa, nec aliqua probatur appellatione suspensa, quae sunt decreta. serventur. Quia sicut nolumus oppressis negare judicium, ita irrationabilibus querelis non praebemus assensum. Cogi enim debet ut sit quietus, qui suo vitio renuit esse pacificus. Nam et medendi peritus invitum frequenter sanat aegrotum, dum voluntas recta in gravibus passionibus non est, sed potius illud appetitur quod a salutis judice gravare posse sentitur.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
