# Variarum Libri Duodecim 1.8

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 1, Letter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/1.8

Cordi nobis est cunctos in commune protegere, sed eos maxime quos sibi novimus defuisse. Sic enim aequitatis libra servabitur, si auxilium largiamur imparibus, et metum nostrum pro parvulis, insolentibus opponamus. Fortuna minor principem quaerit, quia in vituperationem nostram corruunt, quibus se publica vota subducunt. Venantii itaque tutoris Plutiani lacrymabili suggestione comperimus, Neoterium fratrem suum, affectum germanitatis oblitum, bona parvuli hostili furore lacerasse. Quod nos pro rerum suarum acerbitate commovit: ne largitas nostra, quam velut titulum volumus stare pietatis, usurpata praesumptionibus videatur illicitis; et quia dubium non est in repetitione minoris maxime submoveri dispendia tarditatis, ideo devotio tua, nostra jussione firmata, si nihil est quod rationabiliter a pulsato possit opponi, postulatas res praedicto tutori faciat sine dilatione restitui. Aut si quid est quod pro suis partibus intentio retentoris [D. Grul. et Cujac., retentatoris] objiciat, legali positione præcedente, ad nostrum venire deproperet comitatum; ut allegationibus cognitis, pro consuetudine nostrae judicemus aequitatis.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
