# Variarum Libri Duodecim 10.11

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 10, Letter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.11

Si gloria est bonorum principum incognitas honoribus clarificare personas (dum quidquid a subjectis proiicitur regnantium laudibus applicatur), quanto nobis præstantius est nobilissimae familiæreddere quod eam cognoscinlus etiam nascendi sorte meruisse? Sic enim justitiam sequimur, si bonis hæredibus parentum praemia non negemus. Decet enim etiam priores suos vincere, qui ad nostra meruerunt tempor, pervenire. Anicios quidem pene principibus pares aetas prisca progenuit: quorum nominis dignitas ad te sanguinisfonte perducta, collectis v;ribus, hilarior instaurata rutilavit. Quis ergo reliqueret in posteris minus honoros [ed., honoris], quos tandiu constat fuisse præcipuos 1 Accusarentur saecula a, si talis potuisset latere familia. Atqueutinam nobis Mariosvel. Corvinos aunosior- vita servasset! vix satiaretur principis votum, si nos contingeret personas illastalium possidere meritorum. Quemadmodum une profectQ negligamus inventa, qui desideramus habere præterita? Atque ideo (quod feliciter dictum sit) primiceriatus, q,i et domesticatusnominatur, ab indictione decima quarta (Anno Christi 506) tibi conferimus dignitatem. Usurus es omnibus titulis qui ad cjus pertinent actionelu. Hic bonor quamvis tantis natalibus videatur inferior, cunctis tamen fascibus tuis videtur esse felicior; cujus tempore meruisti conjugem regite sLirpis. accipere, quam in tuis curulibus [Gr. et Cuj., tuo consulatu] nec praesumpsisses optare. Age nunc, ut sicut tibi est votivus, ita nobis reddatur acceptus. Considera quid merucris, et dignum te nostra affinitate tractabis. Nam qui familiæ regnantis adjungitur, in laudum gremio collocatur. Nunc major opera mansuetudini dctur; nunc omnibus communio beuigna praebeatur; ut talem probe. mur elegisse,quem nullapossit prosperitas immutare. Humilis age rem gloriae, quia de modestia laus sumitur, de elationeodium concitatur. Provectibus quidem proximaestindubitanter invidia; sed tolerantia melius vincitur, quae contentione semper aitgetur. Supra caeteras enim virtutesamicam sapientibus ama patientiam: erectus ex nobis, sustinendo potius quam vindicando laudaberis. Iram vince, benigna dilige, cave ne major videatur esse felicitas moribus tuis; sed qui nostro jungeris generi, Proximus gloriosis actionibus comproberis. Laudati sunt hactenus parentes tui, sed tanta non sunt conjunctione decorati. Nobilitas tua non est ultra quod crescat. Quidquid præconialiter egeris, proprio matrimoniodignissimus aestimaris b.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
