# Variarum Libri Duodecim 10.12

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 10, Letter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.12

Ne quis nos, patres conscripti, in honoribus dandis non æstinlet habuisse rationem, quod post insignia consulatus minora magis posterius conferamus. Quinimo suaSerunt nobis merita Candidati, iic jam nlaturus nulla videretur snmere, qui primævus emerita y cognoscitur accepisse. Avari quippe rincipiserat in uno honore spatia vitae tam magna concludere, et ideo magis nihil præstare, quia prius cognoscitur summa meruisse: quin potius omnia promiscue. concedamus. Nulla dignitas minor est, cum bene geritur, quando reverentiam plerumque actio videtur accipere de claritate personae. Hæc autem tunc sunt gradibus distincta, cum diversis fuerint distributa. Nam honorem suum semper aequaliter retinet, quidquid probe gesserit consularis. Sic minorum fluminum vocabula major amnis absorbet; et quamvis plurima fluenta Tiberis vester accipiat, tamen a proprio nomine non declinat. Et ideo, quod feliciter dictum sit, illustri viro atque magnifico patricio Maximo primiceriatus, qui et domesticatus nOlltinatur, a quarta decima indictione (Anno Christi 536) gercnamtribuimus dignitatem, ut mediocritas honoris merito cresceret praesidentis. Neque enim fas est humile dici quod gerit Anicius: familia toto orbe praedicata, quæ vere dicitur nobilis, quando ab ea actionis probitas non recedit. Sed his bonis addirnus, patres conscripti, ut nostrae affinitati præcelsæ clara familliæ vestrae gratia misceatur. Verum hanc gloriam non sibi, tantum potest unus assumere, quam nos probamur Romano nomini contulisse. Reddite affectui meo plenissimam charitatem. Plus est amandus a domino, qui parentis nomen dignatus est praestare subjecto. Sed aequum est, patres conscripti, ut charus existat, per quem vobis tam felicia contigerunt. Exsultate generaliter, et has nuptias lætitia profusa celebrate. Unde proicit nomen omnium, vota dehent esse cunctorum. Quæ precrs a me exigere potuerunt quod meus animus spontanea deliberatione concessit, ut vestri ordinis viros parentes vere appellare possimus, qui nobis aMnitatis claritate jungendi sunt!

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
