# Variarum Libri Duodecim 10.16

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, Book 10, Letter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/variarum-libri-duodecim/10.16

Imperiosa nimium res est, patres conscripti, pietas nostra, quando propria voluntate vincimur, qui alienis conditionibus non tenemur. Nam cum (Deo præ- Stante) possimus omnia, sola nobis licere credimus laudanda. Cognoscitis, prudentes viri, verba quæ loquimur, vel nunc clementiam quam vobis ante promittere debuistis agnoscite. Ecce nec sollicitos patimur, quibus infensi esse putabamur. Sic est a principe gravis vincenda suspicio; sic curare debuit, qui noxius esse non voluit. Postulata siquidem sacramenta vobis ab illo atque illo praestari nostra decrevit auctoritas; quod bene imperaturo non est difficile persuasu, quia sic vobis securitatem dedimus, ut nihil nostro proposito addere videremur. Talia siquidem qualia promittimus eramus acturi, quia Deo de. bemus ista, non homini. Nam qui per lectiones sacras antiqua regna cucurrimus, quid aliud optare possumus, nisi quod Diviuitati in aliis placuisse sentimus? Ipse enin remunerator est bonorum omnium Deus, nam quidquid in subjectos pietatis eHicimus, illum nobis repensare sine dubio judicamus. Quapropter conscientiam fidelem adepta securitate monstrate; quia post talia redditur clemeDtiæ nostrae potius quam offertur affectus.

---

Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1179/tmp1179/tmp1179.tmp1179.opp-lat1.xml.
