Latin
Book 10, Letter 18
Cassiodorus, Variarum Libri Duodecim 10.18
Unproofread scanNot analysed yet
Remedium quod pro vobis, patres conscripti, pia mente tractavimus [ed. ,transmisimus ],non sinimus vobis fieri acerba suspicione contrarium; quia læsionis instar est occulte consulere, et aliud velle monstrare. Cognoscite itaque arma nostra pro salute vestra potius destinata; ut qui vos tentaverint appeterr, divino auxilio manus eis Gothorum debeat obviare. Nam si insidias gregis strenuus pastor excludit, si paterfamilias diligens decipientibus locum subreptionis intercipit, qua nos convenit cautela Romam defendere, quam constat in mundo simile nihil habere? Summa non mittuntur in casu, quia probatur minus diligere, qui negligit adversa tractare. Sed ne in aiiquo vobis gravis existeret vel ipsa defensio, exercitui destinato, ordinante illo, annonas fecimus secundum forum rerum venalium computari [ed. ,comparari]; ut et illis tolleretur necessitas axcedendi, et vobis auferretur causa dispendii. lIis etiam præfecimus majorem domus nostrae Vaccenem, qui pro suarum qualitate virtutum bellatoribus esset jure reverendus; cujus exempto et excessus vitarent, et fortitudinis instrumenta perquirerent. Quos tamen locis aptis praecipimus immorari, ut foris sit armata derensio, intus vobis tranquilla civilitas. Intelligite quid excogitaverit consolatorium principis pro vobi3 ingenium: defensio vos obsidet, ne manus inimica circumdet; et a periculis excepimus, quos nostrorum sanguine vindicamus. Absit enim ut a nostris temporibus Urbs illa muris videatur protegi, quam constat gentibus vel sola opinione fuisse terrori. Ita enim de divino speramus auxilio, ut quae semper fuit libera, nullius inclusionis decoleretur [F. decoloretur] injuria.